# Epigrammaton Libri 4.64

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/4.64

Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus,
et planus modico tumore uertex
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente ualles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
celsae culmina delicata uillae.
Hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas ueteres breuesque Rubras,
et quod uirgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno,
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
Hoc rus, seu potius domus uocanda est,
commendat dominus: tuam putabis,
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
aut facti modo diuitis Molorchi.
Vos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
