# Epigrammaton Libri 5.37

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 5.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/5.37

Puella senibus dulcior mihi cycnis,
agno Galaesi mollior Phalantini,
concha Lucrini delicatior stagni,
cui nec lapillos praeferas Erythraeos
nec modo politum pecudis Indicae dentem
niuesque primas liliumque non tactum;
quae crine uicit Baetici gregis uellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
fragrauit ore quod rosarium Paesti,
quod Atticarum prima mella cerarum,
quod sucinorum rapta de manu gleba;
cui conparatus indecens erat pauo,
inamabilis sciurus et frequens phoenix,
adhuc recenti tepet Erotion busto,
quam pessimorum lex amara fatorum
sexta peregit hieme, nec tamen tota,
nostros amores gaudiumque lususque.
Et esse tristem me meus uetat Paetus,
pectusque pulsans pariter et comam uellens:
"Deflere non te uernulae pudet mortem?
Ego coniugem" inquit "extuli et tamen uiuo,
notam, superbam, nobilem, lucupletem."
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepit, et tamen uiuit!

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
