Latin
Poem 6.10
Martial, Epigrammaton Libri 6.10
Not analysed yet
Pauca Iouem nuper cum milia forte rogarem,
"Ille dabit" dixit "qui mihi templa dedit."
Templa quidem dedit ille Ioui, sed milia nobis
nulla dedit: pudet, ah, pauca rogasse Iouem.
At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
et Capitolinas itque reditque uias.
Dic precor, o nostri dic conscia uirgo Tonantis,
si negat hoc uoltu, quo solet ergo dare?
Sic ego: sic breuiter posita mihi Gorgone Pallas:
"Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?"