# Epigrammaton Libri 6.39

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 6.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/6.39

Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
non liberorum: namque nec tuus quisquam
nec est amici filiusue uicini,
sed in grabatis tegetibusque concepti
materna produnt capitibus suis furta.
Hic qui retorto crine Maurus incedit
subolem fatetur esse se coci Santrae;
at ille sima nare, turgidis labris
ipsa est imago Pannychi palaestritae.
Pistores esse tertium quis ignorat,
quicumque lippum nouit et uidet Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido uoltu
ex concubino natus est tibi Lygdo:
percide, si uis, filium: nefas non est.
Hunc uero acuto capite et auribus longis,
quae sic mouentur ut solent asellorum,
quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae uilicique sunt Carpi.
Iam Niobidarum grex tibi foret plenus
si spado Coresus Dindymusque non esset.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
