Latin
Poem 6.63
Martial, Epigrammaton Libri 6.63
Not analysed yet
Scis te captare, scis hunc qui captat, auarum,
et scis qui captat quid, Mariane, uelit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
"Munera magna tamen misit." Sed misit in hamo;
et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit uero tua fata dolore?
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.