# Epigrammaton Libri 6.64

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 6.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/6.64

Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
filius, et possit sponsam te sponsa uocare:
emendare meos, quos nouit fama, libellos
et tibi permittis felicis carpere nugas,
has, inquam, nugas, quibus aurem aduertere totam
non aspernantur proceres urbisque forique
quas et perpetui dignantur scrinia Sili
et repetit totiens facundo Regulus ore,
quique uidet propius magni certamina Circi
laudat Auentinae uicinus Sura Dianae,
ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
non dedignatur bis terque reuoluere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerua
acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne ualeam, si non multo sapit altius illud,
quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
et rubro pulmone uetus nasisque timendum
omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus nouerit, in me
scribere uersiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
uiuet et haerebit totoque legetur in orbe,
stigmata nec uafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
fumantem nasum uiui temptaueris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
ursus erit: uacua dentes in pelle fatiges
et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
