Latin
Poem 6.82
Martial, Epigrammaton Libri 6.82
Not analysed yet
Quidam me modo, Rufe, diligenter
inspectum, uelut emptor aut lanista,
cum uoltu digitoque subnotasset,
"Tune es, tune" ait "ille Martialis,
cuius nequitias iocosque nouit
aurem qui modo non habet Batauam?"
Subrisi modice, leuique nutu
me quem dixerat esse non negaui.
"Cur ergo" inquit "habes malas lacernas?"
Respondi: "quia sum malus poeta."
Hoc ne saepius accidat poetae,
mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.