Latin
Poem 7.10
Martial, Epigrammaton Libri 7.10
Not analysed yet
Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te
de cute quid faciant ille uel ille sua?
Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
Non tu propterea sed Matho pauper erit.
In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
cum liceat tota stertere nocte tibi?
Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
Assem ne dederis crediderisue Lupo.
Illud dissimulas ad te quod pertinet, Ole,
quodque magis curae conuenit esse tuae.
Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
Vxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
Dicere quindecies poteram quod pertinet ad te:
sed quid agas ad me pertinet, Ole, nihil.