Latin
Poem 7.52
Martial, Epigrammaton Libri 7.52
Not analysed yet
Gratum est quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
si tamen et Celerem quod legis, Aucte, iuuat.
Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
nec fuit in nostro certior orbe fides.
Maior me tanto reuerentia turbat et aures
non auditoris, iudicis esse puto.