# Epigrammaton Libri 8.28

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 8.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/8.28

Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
esse uelis cuius fama decusque gregis?
Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
An Tartesiaeus stabuli nutritor Hiberi
Baetis in Hesperia te quoque lauit oue?
An tua multifidum numerauit lana Timauum,
quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
te nec Amyclaeo decuit liuere ueneno
nec Miletos erat uellere digna tuo.
Lilia tu uincis nec adhuc delapsa ligustra
et Tiburtino monte quod alget ebur;
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
cedet Erythraeis eruta gemma uadis:
sed licet haec primis niuibus sint aemula dona,
non sunt Parthenio candidiora suo.
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
texta, Samiramia quae uariantur acu;
non Athamanteo potius me mirer in auro,
Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
O quantos risus pariter spectata mouebit
cum Palatina nostra lacerna toga!

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
