Latin
Poem 8.52
Martial, Epigrammaton Libri 8.52
Not analysed yet
Tonsorem puerum sed arte talem
qualis nec Thalamus fuit Neronis,
Drusorum cui contigere barbae,
aequandas semel ad genas rogatus
Rufo, Caediciane, commodaui.
Dum iussus repetit pilos eosdem,
censura speculi manum regente,
expingitque cutem facitque longam
detonsis epaphaeresin capillis,
barbatus mihi tonsor est reuersus.
53 [54]
Formosissima quae fuere uel sunt,
sed uilissima quae fuere uel sunt,
o quam te fieri, Catulla, uellem
formosam minus aut magis pudicam!
54 [56]
Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
dona, ducum uictor, uictor et ipse tui,
diligeris populo non propter praemia, Caesar,
te propter populus praemia, Caesar, armat.
55 [53]
Auditur quantum Massyla per auia murmur,
innumero quotiens silua leone furit,
pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
cum reuocat tauros et sine mente pecus,
tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
Quis non esse gregem crederet? unus erat;
sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
cui diadema daret marmore picta Nomas.
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
Grandia quam decuit latum uenabula pectus
quantaque de magna gaudia morte tulit!
Vnde tuis, Libye, tam felix gloria siluis?
A Cybeles numquid uenerat ille iugo?
An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
hanc tibi uel frater uel pater ipse feram?
56 [55]
Temporibus nostris aetas cum cedat auorum
creuerit et maior cum duce Roma suo,
ingenium sacri miraris desse Maronis
nec quemquam tanta bella sonare tuba.
Sint Maecenates, non derunt, Flacce, Marones
Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt.
iugera perdiderat miserae uicina Cremonae
flebat et abductas Tityrus aeger oues:
risit Tuscus eques paupertatemque malignam
reppulit et celeri iussit abire fuga.
"Accipe diuitias et uatum maximus esto;
tu licet et nostrum" dixit "Alexin ames."
Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
marmorea fundens nigra Falerna manu,
et libata dabat roseis carchesia labris
quae poterant ipsum sollicitare Iouem.
Excidit attonito pinguis Galatea poetae
Thestylis et rubras messibus usta genas:
protinus Italiam concepit et "Arma uirumque,"
qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi.
Quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum
nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.