Latin
Poem 8.59
Martial, Epigrammaton Libri 8.59
Not analysed yet
Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
lippa sub adtrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
non fuit Autolyci tam piperata manus.
Hunc tu conuiuam cautus seruare memento:
tunc furit atque oculo luscus utroque uidet:
pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
et latet in tepido plurima mappa sinu;
lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
et tectus laenis saepe duabus abit;
nec dormitantem uernam fraudare lucerna
erubuit fallax, ardeat illa licet.
Si nihil inuasit, puerum tunc arte dolosa
circuit et soleas subripit ipse suas.