Latin
Poem 8.76
Martial, Epigrammaton Libri 8.76
Not analysed yet
"Dic uerum mihi, Marce, dic, amabo;
nil est quod magis audiam libenter."
Sic et cum recitas tuos libellos,
et causam quotiens agis clientis,
oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi quod petis negare.
Vero uerius ergo quid sit audi:
uerum, Gallice, non libenter audis.