Latin
Poem 9.11
Martial, Epigrammaton Libri 9.11
Not analysed yet
Nomen cum violis rosisque natum,
quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
quod nidos olet alitis superbae;
nomen nectare dulcius beato,
quo mallet Cybeles puer vocari
et qui pocula temperat Tonanti,
quod si Parrhasia sones in aula,
respondent Veneres Cupidinesque;
nomen nobile, molle, delicatum
versu dicere non rudi volebam:
sed tu syllaba contumax rebellas.
dicunt Eiarinon tamen poetae,
sed Graeci quibus est nihil negatum
et quos 'Arej "Are decet sonare:
nobis non licet esse tam disertis
qui Musas colimus severiores.
XII (XIII)
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
cum breve Cecropiae ver populantur apes:
nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
gemma quod Heliadum pollice trita notet;
quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
quod decet in sola Caesaris esse domo.
XIII (XII)
Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
horrida si brumae sidera, Chimerinos;
dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
tempora cui nomen verna dedere quis est?