# Epigrammaton Libri 9.20

Martial, Epigrammaton Libri, Poem 9.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martial/epigrammaton-libri/9.20

Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
infantis domini conscia terra fuit,
felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
vidit reptantis sustinuitque manus:
hic steterat veneranda domus quae praestitit orbi
quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
Curetes texere Iovem crepitantibus annis,
semiviri poterant qualia ferre Phryges:
at te protexit superum pater et tibi, Caesar,
pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.

---

Martial, EPIGRAMMATON LIBRI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martial.html.
