Latin
Poem 9.22
Martial, Epigrammaton Libri 9.22
Not analysed yet
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare
propter quae populus crassaque turba rogat,
ut Setina meos consumat gleba ligones
et sonet innumera compede Tuscus ager;
ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
et crepet in nostris aurea lamna toris,
nec labris nisi magna meis crystalla terantur
et faciant nigras nostra Falerna nives;
ut canusinatus nostro Surus assere sudet
et mea sit culto sella cliente frequens;
aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
quem permutatum nec Ganymede velis;
ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
et Massyla meum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos ac sidera testor
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.