Latin
Poem 9.3
Martial, Epigrammaton Libri 9.3
Not analysed yet
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
si repetas et si creditor esse velis,
grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
coganturque dei vendere quidquid habent,
conturbabit Atlans et non erit uncia tota
decidat tecum qua pater ipse deum:
pro Capitolinis quid enim tibi solvere tempus,
quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
Pallada praetereo: res agit illa tuas.
quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
addita quid Latio Flavia templa polo?
Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.