Latin
Poem 9.56
Martial, Epigrammaton Libri 9.56
Not analysed yet
Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
quae puero dones tela, Cupido, para,
iIla quibus iuvenes figis mollesque puellas:
sit tamen in tenera levis et hasta manu,
Ioricam clypeumque tibi galeamque remitto;
tutus ut invadat proelia, nudus eat:
non iaculo, non ense fuit Iaesusve sagitta,
casside dum liber Parthenopaeus erat.
quisquis ab hoc fuerit fixus morietur amore.
O felix, si quem tam bona fata manent!
dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
non Libye faciat, sed tua Roma virum.