Latin
SPHAERAE CIRCVL I
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 12
Unproofread scanNot analysed yet
21 Alius per aequinoctiorum notas ambitum trahitur. 22 Ambo sese ad aequos in spherae polis intersecant angulos. 23 Meridianus, à polis mundi super nostrorum capitum uerticem gradiens, meridiei in uno quoque loco demon strator. 24 Punctus uerticalis, in coelo nostro ca piti per κάθετον, id est, perpendicularia ter suprapositus. Horizon, superioris sphaerae ambitum ab eo, qui à nobis terrae interiectu non uidetur, separat. QUI IN SPHAERA. παραλληλοι. Caput iiij. Paralleli, qui quoquouersum aequi 2 distant. Aequator, duo Tropici, Arcticus &2 antarcticus, inter cęteros παράλληλοι sunt. Aequatori tropicisque signifer, sicut 3 nec cęteris, neutiquam aequidistans est, siquidem per obliquitatem suam &aequinoctialem scindit, &tropicos punctis extremis tangit. Quinque aequidistantes circuli, quinque coeli zonas distinguunt. Duo coluri, quòd in polis mundi ambo coeunt, nequaquam paralleli uocari possunt. Horizon, quum omnes fermè circu 6 los ambiat, cum nullo aequidistans erit, nisi ubi aequator horizon fuerit.