Latin
PLANETIS CONVERSI
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLANETIS CONVERSI DVPLEX. Inaequa Naequalem planetarum cursum indiAcant lineae à mundi centro per planetarum umbilicum ductae, ad extrema zodiaci. Proinde ut breuiores absidum lineas, ad centrum coartari necesse est, ita rursus quae ab ima tractae sunt lineae abside, dilatari in ampliores angulos solent. Circa breuiores itaque absidum lineas uelocior longe motus, id quod dicitur à Plinio, motus alias maior alias minor, centri propinquitate sentitur. Motus maior, per quem longiorem zodiaci arcum Planetam certo aliquo temporis interuallo transijsse constat. Motus minor, cui breuior arcus signiferi accomodatur.