# ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 16

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia), CIRCVLORVMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/16

LONGITVDO SPHAERAE Caput Viij Ocorum distantia ab Arietis prinLcipio iuxta signorum seriem ad notata. Haec proinde uerus stellarum seu sy derum locus appellatur. Alia itaque ratio terrenae Longitudinis alia Coelestis, haec namque zondiaco, illa uerò Aequatoris expenditur transitu. Eiusdem in coelo longitudinis erunt sydera, quę eandem signiferi occupant partem, diuersam diuerse, Longitudo syderum per zodiaci polos signatique loci centrum, ingrediente linea, perpenditur. Quapropter non idem fuerit uerus 6 stellarum locus, ac ea signiferi portio quae cum uno aut altero syderis puncto ad coeli medium deuenit. Pro errantium syderum motu perpetuo, eorum aliam atque aliam subinde contingit esse longitudinem.

---

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%9C%CE%91%CE%98%CE%97%CE%9C%CE%91%CE%A4%CE%A9%CE%9D_%CE%A3%CE%A4%CE%9F%CE%99%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%91_(Mathematon_stoicheia).
