Latin
VSVS CIRCVLORVM
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hae temporum uices, cum sol tropicorum puncta continet, eueniunt. Vmbrarum ad perpendiculum disa sidentium, eorum qui sub extrema signiferi declinatione habitant, indices. Poeta Dic quibus in terris, &eris mihi magnus Apollo, Treis pateat coeli spacium non amplius ulnas? DE AEQVATORE. Caput xij Equator noctes dierum longituAdini aequat, semel &iterum his qui extra eius limites habitant, semper his Aequa qui intra, Aequator mundi conuersionis certissima regula, nimirum lege quadam perpetua de trecentis &sexaginta circuli partibus, unius horae spatio quindecim labuntur aequinoctialis circuli gradus. Per aequatorem docemur quę mundi 3 sydera, quae coeli imagines, uel Austrum uel Septemtrionem uersus inclinent. Is quoque occasus, ortusque syderum, stel 4 larum, signorum, tum in sphęra recta, tum obliqua dispensat.