# ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 20

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia), VSVS CIRCVLORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/20

Nam hae temporum uices, cum sol tropicorum puncta continet, eueniunt. Vmbrarum ad perpendiculum disa sidentium, eorum qui sub extrema signiferi declinatione habitant, indices. Poeta Dic quibus in terris, & eris mihi magnus Apollo, Treis pateat coeli spacium non amplius ulnas? DE AEQVATORE. Caput xij Equator noctes dierum longituAdini aequat, semel & iterum his qui extra eius limites habitant, semper his Aequa qui intra, Aequator mundi conuersionis certissima regula, nimirum lege quadam perpetua de trecentis & sexaginta circuli partibus, unius horae spatio quindecim labuntur aequinoctialis circuli gradus. Per aequatorem docemur quę mundi 3 sydera, quae coeli imagines, uel Austrum uel Septemtrionem uersus inclinent. Is quoque occasus, ortusque syderum, stel 4 larum, signorum, tum in sphęra recta, tum obliqua dispensat.

---

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%9C%CE%91%CE%98%CE%97%CE%9C%CE%91%CE%A4%CE%A9%CE%9D_%CE%A3%CE%A4%CE%9F%CE%99%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%91_(Mathematon_stoicheia).
