Latin
PLANETARVM DIAMETRI
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 40
Unproofread scanNot analysed yet
Mercurij dimetientem uigesies octies mensurat terrae diameter, proportio igitur uigecupla hic locum habet, qualis est quinquaginta sex ad duo Lunae diameter à Terrae dimetiente ter mensuratur cum una &altera quinta, ratione quam ferunt esse decem &septem cum quinque, hoc est, tripla &super bipartiente quintas. STELLARVM FIXARVM. DIAMETRI. Caput: XXVI. 3Tellarum primae magnitudinis dia Imeter, Terrae diametros quat or &dodrantem magnitudine sua omprehendit, proportione quadrapla super tripartiente, ut est decem &nouem ad quatuor. Huius ordinis quinde im sunt stellae, Oculus tauri, dexter Orionis humerus, sinister Orionis pes, dro Canes, cot cauda Leonis, Spica Virginis, Hircus, Vultur cadens, &aliae. Stellarum secundae magnitudinis diameter, terrae dimetientem quater, &uiginti nouem sexagesimas continet, proportione qua solet esse centum sexaginta nouem ad sexaginta.