# ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 40

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia), PLANETARVM DIAMETRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/40

Mercurij dimetientem uigesies octies mensurat terrae diameter, proportio igitur uigecupla hic locum habet, qualis est quinquaginta sex ad duo Lunae diameter à Terrae dimetiente ter mensuratur cum una & altera quinta, ratione quam ferunt esse decem & septem cum quinque, hoc est, tripla & super bipartiente quintas. STELLARVM FIXARVM. DIAMETRI. Caput: XXVI. 3Tellarum primae magnitudinis dia Imeter, Terrae diametros quat or & dodrantem magnitudine sua omprehendit, proportione quadrapla super tripartiente, ut est decem & nouem ad quatuor. Huius ordinis quinde im sunt stellae, Oculus tauri, dexter Orionis humerus, sinister Orionis pes, dro Canes, cot cauda Leonis, Spica Virginis, Hircus, Vultur cadens, & aliae. Stellarum secundae magnitudinis diameter, terrae dimetientem quater, & uiginti nouem sexagesimas continet, proportione qua solet esse centum sexaginta nouem ad sexaginta.

---

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%9C%CE%91%CE%98%CE%97%CE%9C%CE%91%CE%A4%CE%A9%CE%9D_%CE%A3%CE%A4%CE%9F%CE%99%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%91_(Mathematon_stoicheia).
