Latin
PLANETARVM DIAMETRI
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 46
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem ut etiam ex dictis probari non obscuris argumentis potest, Sol magnitudine tum Terram tum Venerem superat, idemque remotior aliquanto à terra quam Venus, Lunae umbras prohiberi per Solis lumen, quas terrae interpositu propagat siue interlunia siue qua drati siue triquetri in signifero situm, seu etiam Plenilunia spectes. Sole itaque summis apsidum insidenTerrae umbra longissima. In imis breuissima. In medijs apsidum iuncturis, magni tudinis temperatae. Vniuersae terrae umbra in Metae, seu Pyramidis speciem fastigiatur. Illius fastigium à terrae superficie longissime distare, semidimetientes terrae ducenties septuagies sexies sumptas. Terrae semidimetiens, quadraginta millia &nonaginta complectitur stadia. Hac ratione constat Solem terra ma 17 iorem esse. Est autem maior centies sexagesies sexies 18 SOLIS ET LVNAE DIAMEtrorum differentiae. Caput: xxix. Istantia facit ut alia sit rei uera maCIgnitudo, alia adparens. Siquidem res uisui propinquior, maior, Remotior uero minor adparet. Propinquitas namque sicut breuiorem, ita etiam obtusiorem constituit Pyramidem. Remotiori acutior Metae angulus respondet. Statuunt. n. quamuis rem uisibilem de se suas representantes imagines diffundere, quas aer excipiens in pyramidis speciem offerat uisui, ita ut illius latissimum colorem, angustissimum uero oculos contingat.