Latin
VERA DIAMETRI
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 52
Unproofread scanNot analysed yet
LVNAE DEFECTVS. Herii Caput: xxxij. CIgnifer circulus latitudine duodecim partium distenditur. Sex partium meridiem uersus. Sex item aquilonem uersus, ultro citroque inclinantibus. Sol in signiferi medio tractu semper 4 mouetur, adeo ut ab hoc nusquam ne latum quidem scrupulum aberret. Signiferi medium eclypticam line 5 am uocant, ratione statim reddenda. Luna excedit excessu non sempersia 6 mili, alias magno, alias paruo, alias ueto nullo, pro sui motus conditione. Maximus tamen excessus est quinque partium. Cum sane eclypsim pati nullo modo potest, excessu enim umbrae semidimetientem superabit. Porro umbrae terrenae semidimetiens non amplius quadraginta quinque scrupulis extenditur. Luna autem si amplius parte una &10 quinque scrupulis à medio signiferi ambi2 tu dis tu discesserit, nullo modo obtegi potest umbrae opacitate. Nam cum scrupulos decem &octo Lunae dimetiens non excedat, nunquam fiet ut Luna sexaginta quinque scrupulis ab eclyptica separata, occultetur. Eclypsis tamen fieri potest, si ab eccliptica linea Luna parumper recesserit. Verum ut proxime accesserit, ita profundius eam obscurari per terrae umbram.