# ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 65

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia), CIRCA TERRAE SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/65

Quemadmodum tamen Meridianorum in medio sphaerae interualla amplissima sunt, ac maximarum de trecenta ru msexaginta magni circuli partium, Ita hij ipsi in arctiora stringuntur spacia à medio in extremis polorum angulis coeuntia. Propterea nemo putet, tantum in Ter 7 ra deberi spacium uni ex trecentis sexaginta in aliquo extra aequatorem parallelo, quantum medio mundi circulo uendicatur. Vt quisque enim arcuum minimus est 8 in mundi circuitu, ita breuissimum sibi in Terra situm asserit, id est, quod dici solet, polis propinquiores parallelos minoribus separari partibus, ex quo minus habent telluris, plus uero diurnae lucis: Paulo post mundi parallelos recensebimus. Ob id ipsum numerorum quidam abaci, in harum rerum parati sunt usum, per quos oppidorum, regionum, marium & insularum longitudines exacte supputentur. Nos qui certam solummodo aliquam mundi situs rationem pręscribimus, in tabulas scrupularem supputationem ac usum reijcimus.

---

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%9C%CE%91%CE%98%CE%97%CE%9C%CE%91%CE%A4%CE%A9%CE%9D_%CE%A3%CE%A4%CE%9F%CE%99%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%91_(Mathematon_stoicheia).
