Latin
PARALLELORVM QVIBVS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quam rem nonnihil docent horo 3 scopa uasa, quae non ubique &in quouis terrae situ sunt usui mutantibus semet non ita per longum orbis spacium umbris: Solis namque umbilici, quem gnomonem adpellant; umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctij die paulo plus quam dimidiam γνωμονος mensuram efficit, in urbe Rhoma, quae prope gradibus quadraginta uno attollitur nona pars umbrę gnomoni deest, in oppido Ancona superest quinta, In parte Italiae quae Venetia adpellatur, &eius parallelo, eisdem horis umbra gnomoni par est, nempe cuius eleuatio Poli quadraginta quinque partium, medium spatium quadrantis sphaerae teneat.