# ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 74

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia), CLIMATVM DISTINCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-borrhaus/mathematon-stoicheia/74

Septimi climatis initium est horarum quindecim cum dodrante, partium polaris eleuationis quadraginta septem cum quadrante & semiuncia: Medium sed ecim horarum, partium quadraginta nouem: Finis, horarum sed ecim & quadrantis, partium quinquaginta cum semisse Iam fretus his elementis, & descriptione Ptolomei, describendę terrae manum admoueas, Ad iucundissimum pariter & utilissimum opus pingendum, subsidium habebis, siue id in orbe siue in plano moliaris. Parua sunt haec & pauca matheseos principia, sed talia quae si pueris quibus cribuntur, cognita sint, in admirandam machinae mundanae contemplacionem uelut manu ducant, in qua relucet ac eminet diuinitas ipsa dei benedicti in Christo tantae a rchitectionis uerbo, cui sit gloria & honor in secula. Amen FINIS.

---

Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%9C%CE%91%CE%98%CE%97%CE%9C%CE%91%CE%A4%CE%A9%CE%9D_%CE%A3%CE%A4%CE%9F%CE%99%CE%A7%CE%95%CE%99%CE%91_(Mathematon_stoicheia).
