Latin
ii
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) ii
Unproofread scanNot analysed yet
POGRAPHO AMICO SVO S. Ibellum hunc Crato ab hinc duodeuigesimo à me dicta tum anno, atque autore doctissimo uiro Philippo Me lanchtone, VVittebergę Sa xonum pręlectum studiosis, percurri obiter, censorisque iure in eum usus, quędam expunxi, nonnulla addidi, &plura intentatis obelis mutaturus fueram, si tem poris spatium quod fuit complurimum duorum dierum, permisisset. Ad plenum itaque cum retractare illum non licuit, bona eum qua accepi fide, tibi remitto, ut iam non amplius meum, sed tuum &Achillis. Huius siquidem &tuo beneficio renatus est, qui pridem mihi totus ut abortiuus &ille gitimus partus perierat. Desiderat enim pręter iustam staturam, formam quoque, hoc est, schemata, quae nisi Mathematicę ἀποδείζεις in puluere &radijs uersan tes, sub auditoris conspectum exhibeant, quam obscura reddantur omnia, palàm eft. Sed hunc defectum praeceptoris industria facilè sarciet, pręstabitque. Si modo hoc scriptum quisquam Schola in qua ui uat, dignabitur, quod ego inter ἐφημεga numero.