Latin
ADAMI SIBERI, IN MARTINI HAYNECCII Almansorem.
Martin Hayneccius, Almansor, sive ludus literarius front.3
Unproofread scanNot analysed yet
TAndem schola, ludusque valete litterarum:
Vultus tetricus, vox gravis et minax Magistri,
Et grammatices taedia, cum stylo molesto:
ALMANSOR adest, doctor adest nigris ab Indis,
Infundibulo, pulteque cum scientiarum:
Quis lucibus instillet in interanea artes
Paucis puerorum cerebri: ingeruntur orcas
Ut vina novella in Samias. Ter ô quaterque
Huius pueri temporis: ô beati et ipsi
Patres, genitricesque: dolor quibus, scholarum
Subsellia per viscera vestra sicut Orco
Excarnuficari misere. Suo licebit
Hinc arbitrio vivere, ineptive, vagari
Natis, bibere, et per fora cursitare, lucem
Dormire et in ipsam mediam: inserente pultem,
Sint semi licet pecudes, plumbeaque fibra,
ALMANSORE, fient tamen eruditiores.
Quem quod Latiis versibus explicas theatris,
MARTINE, places: talia si tibi licebit
Et scribere posthac quoque, pluribus placebis.