Latin
AD LECTOREM.
Martin Hayneccius, Almansor, sive ludus literarius front.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
ego vero id quod res est, ingenue fatebor. Nam cum ad cotem Horatianam acutius meas elimarem excogitationes, et institutae naturam rei diligentius contemplarer: simul illud perspexi. quid esset, quod addidit: Nisi dignus vindice nodus inciderit: simul, quam intricatum explicare nodum susceperim, intellexi. Est enim ille, qualem ex Mida nodum, ut pinguissimi ingenii regulo, ita auriculis praesignibus elegante bestiola, in ferenda vero sententia de Apollinis cithara iudicii deplorati homuncione, caterva nefariorum hominum oriunda, auctore atque impulsore Ludi cacodaemone litterarii, contexuere, et nunc assiduo contexunt: ut hoc quasi regio plaustro, per terrarum orbis imperia universa, summus ille regnator ac princeps tenebrarum Sathanas, conspiciendus atque sublimis inveheretur. Textura vero, non e corni libro, sed ex iis est, quae Nathanem commemorantem qui auscultaverit, non discet non facillime. Istum igitur nodum, Gordio intricatiorem, nisi vindex regni caelestis ille unicus ac summus, IESUS CHRISTUS, …gladio verbi sui extremo tandem dissectum dederit, nemo est, qui enodarit. Interea vero, dum id fiat, et praesentiae absentis eius, maiestate, et auxilii opitulantis assiduitate, subsidiique munientis ac defendentis atque confirmantis vi et efficacitate: Litterarum sublevari humilitatem: sustentari egestatem. fulciri difficultatem: fastidia, contemptus, odia, imprecationes, calumnias, diras, oppugnationes, percelli denique et averti oportere videantur. Huius ergo, ut serio penitusque apud animos expendatur spectantium, …,si ante aciem veluti primam conflictus ostentavimus: rectene an secus factum sit, tu pro tuo candore, Lector, ex his iudicato. Et vale.