Latin
12
Martin Lipenius, Orologia 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum istis necessarium Montium Adjunctum est conjungendum, qvod sunt, Valles &Convalles: illae sunt planities, quae à duorum Montium Declivitate defluit, &duobus montibus inclusa est: hae, qvae montibus aut collibus undiqve interjecta, &circumcincta est. §. 22. Accidentia Montium sunt varia, utpote I. speculae, qualis est in Neptuno Monte Siciliae, in Thuscum &Adriaticum mare prospectans. II. speluncae pro hominibus &feris, qvalis pro Lotho &filiabus in monte Zoar Genes. XIX. Pro Elia in monte Horeb I. Reg. XIX. Pro Typhone in Corico Ciliciae. Pro Sylvestro Papa in Soracte Hirpinorum, tempore Constantini Chlori. De feris docet Jobus c. 37. 8. III. Hiatus, nt in Taenaro Laconico, per qvem creditur descensus in Infernum. IV. Dehiscentiae, ut Num. XVI. &Mons in Burgundia, apud Balaeum in Actis Pontific. l. V. c. 110. V. Latibula, sic in Balbo monte Africae latuit Masinissa Rex à Scyphace superatus. VI. Stationes militares, qvalis in monte Tabor fuit statio Baraci, &Parthorum in Zapavorteno. VII. Castra &Castella: Sic Petra Arx in Dyrrachio Epiri. VIII. Voragines exustae, ut in Heelâ Islandiae, Vesuvio Campaniae. IX. Crateres aperti quales duo in Aetna, tres in Hecla, qvatuor in Chimaera &c. X. Cellae &Sacella, qvalia in Monte Sinai observavit Helffreich in Itin. T. S. XI. Sepulchra, uti Aaron, Moses, Josua, ille in monte Hor, iste in Nebo, hic in Gaas conditi. Sic Joseph in monte Semeir, Anchiles in Eryce sepulti. XII. Templa, uti templum Salomonis in Monte Moria, in Sanir Templum Amorraeorum, in Japoniae monte Frenojama Templum Bonzensium. Vide ARNOLDI Zugaben ad ROGEGI JANUAM c. 30. XIII. Vestigia, utpote Christi in monte Oliveti, Adami in Cori Monte, Insulae Zeilon, apud OSORIUM lib. IV. Rer. Eman. XIV. Benedictionis, qvibus divinitus destinatus erat Mons Grisim Deut. XXIII. Quemadmodum XV. maledictionibus divinitus destinatus erat, Mons Ebal, &Bileam in Agri specula, monte Moabitarum, voluit populo Israel maledicere. XVI. Foedera, ut qvod Jacob. cum Labano in monte Gilead foedus pepigit &lapide erecto mnum erecto terminalia fecit Gen. XXXI. XVII. Termini, uti Calicandrum promontorium Asiae est Terminus Navigationis à Romanis positus Antiocho Magno: Sic Abile &Calpe Herculis columnae fines laborum ejus fuêre. Et hodie plerumque à Monte Sanctae Helenae in Tenariffa ducitur initium primi Meridiani, juxta Methodum STEVINI celebris Mathematici. XVIII.