Latin
14
Martin Lipenius, Orologia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Persossiones, ut pote qvod Xerxes montem Athon circum fodit, ut posset circa illum navigare, item qvod Olaudius montem perfodit ad Lacum Fucinum emittendum, Plin. lib. XXXVI. c. 15. Sic Isthmum Corinthiacum diversis temporibus conati sunt Demetrius Rex, Julius Caesar, Caligula, Nero, Vespasianus, &c. denique etiam Herodes Atticus, privatus homo, effodere, sed frustra. XXVII. Idola, ut in Remna monte fuit Damascenorum Idolum, &Apollo Delphicus in monte Oëta. XXVIII. Spectra Diabolica, uti per diem Atlas tranqvillus &silens, sed noctu ad Instar coeli crebris flammis lucet resonatque tinnitibus Cymbalorum, Tibiarum &Fistularum Aegipanorum atque Satyrorum. Similis nocturnus tumultus in Marathone auditus. Et sicut olim Sphinx in montibus Thebanis, sic hodienum, RiebenzablinMonte giganteo Bohemiae, de qvo Dn. Praetorius peculiarem edidit Tractatum sub Titulo βαιμονολογία. Riehenzahls. Idem in monte Taipe provinciae Xensi observatur, si tympanum in eo pulsatur, tunc saevissima murmura &fulgura excitantur ex pacto Magico. XXIX Venti &vehementia spiramenta, qvae huc &illuc ruunt, modò intra montes descendunt, modò ex iis erumpunt. In China est Mous Fang dictus, in qvo Vere &Autumno nullus ventus percipitur: in aestate verò assiduò ventus è cavernis erumpit, in hyeme verò ab extra intus attrahitur. Idem de Monte Aeolio Caesiorum &Alverniae, Divi Francisci stigmatis sacro monte in Italia docet KIRCHERUS in Itinerario Hetrusco. XXX. Mirabile est qvod Chinenses montem monte conjunxerunt ponte superinstructo, cujus Ideam videbis in China Illustrata Kircheri fol. 215. §. 23. Cognata Montium sunt Rupes marinae, ut est Rupes coronata in Occidentali Bothniâ apud OLAUM MAGNUM Lib. 2. cap. 6. Juga Continuata, ut Alpes, Apenninus per mediam Italiam, Acroteraunia Epiri, Saltus Pyrenaeus Hispaniae, jugum Hercynium Bohemiam cingens, qvi &Suditi Montes; Deinde Abnoba in Ducatu ad verso Wirtembergensi circa Danubij &Nicri fontes. Taunus ex adverso Mogontiaci, vulgo der Heyrich: Rhaetico ex adverso Bonnae das Siebengebirge: Melibocus in Brunsvicensi Ducatu apud Semanam Sylvam, vulgo der Blocksberg.