# Orologia 16

Martin Lipenius, Orologia, CAP. II. AXIOMATICUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-lipenius/orologia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-lipenius/orologia/16

VI. Montes sunt Tempestatis praenuncii. Ui Minas Asiae min. apud Solin. c. 42. & Mons Petrinus ad Hallam, qvi ea de causa Mons Serens S. Hauterberg appellatur, serenitatis certus index, de cujus natura, & antiqvis monumentis liber JOACH. Jac. MADERI Helmstad. 4. 1665. Talis etiam est der Tafelberg / in Promontorio Africa, ap. JAC. MEURS. in Descript Africae f. 1670. Admirabile est, qvod de Monte Cio in Sind scribitur, qvod in ejus vertice sit lapis qvinqve perticas longus, & in Regno F. kien alter, qvi, qvoties tempestas imminet, titubat, & hinc inde istar Cypressi vento agitatae movetur. KIRCH. Chin. Illust. f. 170. VII. Sunt etiam Montes medicantes. Gauri amara aqva medetur oculis: Heliconis radices ac herbae morsibo serpentinis, Mauli Brittannici montis aqva fessis animalibo &c. VIII. Montes etiam sunt Itinerantium Duces. Procul enim conspecti itinera monstrant tam mari, quam terra. De Caute Coronatâ in Botniâ vide Olaum M. l. 2. de Meliboao & aliis idem est certum,

---

Martin Lipenius (with Nathanael Grünberg), Orologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orologia.
