# Orologia 17

Martin Lipenius, Orologia, QVAESTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-lipenius/orologia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-lipenius/orologia/17

) qvi ex diluvio raptam subductamque terram detersosque montes ab aquis in mare praecipitantibus prodiderunt, tanta vecordiâ, ut ignorent, si moneis altissimi fastigium terrae subvectione nova sit aeqvandum superficie, universam terram suis è sedibus extrae suum punctum revulsam exhaustum iri. An aliqvi Montes Diluvio non tecti? Fuerunt, qvi Olympum, Athon, Atlantem exceperunt, ob stupendam altitudinem: Sed frustra. Olara enim est Sp. S. litera Gen. VII, 19. Operti sunt omnes montes excelsi sub Universo coelo. Qvae assertio nobis pluris est, quam prophanorum hominum exceptio. Eleganter hos dudum taxavit Augustinus l. XV. de C. D. c. 27. An Paradisus fuerit in Celsissimo Orbis Monte? Ea fuit Lyrani deliratio. Verum eam recitasse, est refutasse: conf. Tostatum in Genes. & Perer. lib. 6. Genes. g. 3. An Paradisus fuerit altior celsissimis montibus? Id ex Alex. de Hales docuit Tostatus Qv. 9. in Gen. 3. & Qv. 107. in Gen. 13. saltem ut evinceret, Paradisum aqvis Diluvii non fuisse perditum, sed hodienum in suprema aëris regione supra omnes montes adhuc super esse. ταῦται πάντα ἄτοπα. Qvis & ubi Mons, in quo acqvievit Arca? Expressè vocantur Montes Ararat Gen. VIII. 4. Verum qvi isti, & ubi sint, dissidium. Nobis certum est, quòd non sint Montes Arabiae, Melandi dicti, ut THEOPHILUS ANTIOCHENUS L. III. ad Autolycum voluit. Sic enim aut in Horeb, aut in Sinai, qvievisset. Non sunt Montes Scythiei, Imai, aut Tauri aut Tapuraei, ut aliqvi ex Scytharum antiqvitate apud Justinum c. 2. evincere student. Sed sunt Montes Armeniae Majoris in Asia ad Mare Caspium, in qvam sunt altissima juga, super qvorum uno Arca constitit. Haec enim regio Amnit fuit dicta Assyriis & Syris, ut colligere est ex Es.

---

Martin Lipenius (with Nathanael Grünberg), Orologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orologia.
