Latin
QVAESTIONES
Martin Lipenius, Orologia 18
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. 38. Jer. LI. 27. De Armenia satis constat, qvod longè lateque se extendat ex TACIT. la. Annal. in eaque plurima juga cohaereant continuo tractu, qvae &olim, &nunc diversa habent nomina. Hinc apud Josephum antiqui scriptores Berosus, Ilieron. Aegyptius &Nicol. Damascentus, ille qvidem Montem Cordaeorum, hi montem BARIN vel BERIN, Epiphanius etiam Loubar, alii OCILAM appellant. inter qvos nulla est pugna. Nam Baris potuit esse locus proprius, in qvo consedit: Totum autem jugum Ararat, i. e. regionis Ararat (ponitur enim in regimine) fuit dictum Cordaeorum (seu Cardiaeorum apud Curtium) à populis, situm in aqvilonari Carduenae s. Cardyanae latere, unde &ipsum jugum, Cardenni, seu Carduenni Montes, ex qvo loco, saltem ex regione circumjacente Noachus cum filiis in campum Sinhari, e. Babyloniae descendit. HAITHONUS Armenus ipse lib. de Tartaris c. IX. scribit, qvod mons ARAT in Armenia altior sit, qvam uspiam terrarum in orbe, &in ejus cacumine primum AR CAM NOAE consedisse. conf. si placet, meam Navigat. Salom. Ophiriticam. c. 2. Sect. l. §. 14. Qv. An &quomodo Mons oliveti fuit quadrifariam divisus?