# Orologia 19

Martin Lipenius, Orologia, QVAESTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-lipenius/orologia/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-lipenius/orologia/19

omnia inspexit, anno abhinc vigesimo octavo. Veruntamensi ibi est inferni locus, ubi est Mons ignivomus, cur infernum non ponunt in Sicilia sub monte Aetna, aut in Italia sub Vesuvio, aut in Strongyle, aut Hiera aliisque Maris Mediterranei insulis flammivomis? Scil. partientur Infernum, ut Aetna pro Occidente, Hecla pro Septentrione sit. Nam Blefkenius testatur, Episcopum Bremensem navi in Aetnam esse diductum: Sicut Gregorius docet, Theodoricum ex Italiâ in Liparin jactatum, Et Eumorphium qvendam in Aetnam. Apud MÜNSTER, Cosmogr. l. IV. c. 32. MAJOL. Dies Canicul. Colloq. XVI. Qvomodo Apostolis tribuitur potentia transferendi montes? 1. Non ratione humanae potentiae, sed ratione fidei efficientiae 2. non ratione fidei justisicae, sed miraculosae, qvae donum singulare paucis qvibusdam, & ad certum saltem tempus concessum. Matth. XVII, 20. cum I. Cor. XIII, 2. 3. non tam de reali montium translatione: qvamqvam etiam ejus aliqva legantur exempla Gregorij Neocaesariensis, Nonnosi, Mulieris cujusdam Iberae, & Christianorum apud Saracenos; quàm de Spirituali montium remotione, qva Montes i. e. impedimenta Verbi Divini demoliti sunt armis Spiritualibus, juxta DN. WINCKELMANN. Comm. b. I. p. 351. Qv. II. An Mons possit esse sine valle? D. inter Declivitatem & Vallem. Sine declivitate non potest esse: potest autem sine valle esse. Est enim vallis propriè inter duos Montes mmuni retur pruini Und Cedern gaben ein / die Muͤhe zu beiohnen Se das auch Zeilus forthin dich muß verschonen, Weil du von Bergen schreibst: Ich lobe deine That O gruͤne Gruͤneberg / an Weißheit Witz und Rath. Dieses schrieb mit gluͤckwuͤnschender Feder seinem Bruͤderlichen Freund zu Ehren,

---

Martin Lipenius (with Nathanael Grünberg), Orologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orologia.
