# Orologia 3

Martin Lipenius, Orologia, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-lipenius/orologia/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-lipenius/orologia/3

rei nos magis qvam alia terra monet. SCALIGER lib. III. de R. P. c. XC. putat originem esse Graecam ἀπὸ τοῦ μένειν remanere, qvod in Praet. Med. habet μέμονα, unde μόνος qvi remansit solus. Qvemadmodum à θύος Thus à πνος. Pus, à γίνος Gens, à μένος Mens, sic & à μέμονα, Mons, qvod permaneat, nec loco moveatur. Mihi qvidem, si cum pacetantorum virorum fieri possit, videtur esse Primitivum suae lingvae, qvalia vocabula in Latio longè plura sunt nata: aut si à Graecis ac Tyrrhenis populis ad Romanos manavit, qvia MONS, reliqvâ terrâ aut in abyssum, aut in planitiem defluente, μόνος, i. e. Solus remansit. §. 2. Qvod ad Homonymiam spectat, Montes hic non accipiuntur CHIROMANTICE, pro Monticulis istis seu Tuberculis in concavo manus eminentibus; non ANATOMICE pro superiore pubis purte, quae prae reliqvis eminentior, Mons Veneris vocatur: non HY. PERBOLICE pro amplis promissis, ut est in proverbio: Aureos montes polliceris non sive POLITICE, sive OECONOMICE pro Montibus, qvos vocant, PIETATIS, de quibus ita JOH. RURAEMUNDUS im Schluͤssel des Reichthumbs c. XXII. In Italien sind in sehr viel Staͤdten / besonders zu Luca, Senis und Florentia die Montes PIETATIS zu Huͤlffe und Erleichterung der armen Duͤrfftigen angestellet und verordnet, dergestalt daß wann einem Vater ein junges Toͤchterlein gebohren wirdsso mag er alsobald/ ob er will eine gewisse Suma Geldes / als 100. Kronnen etc. bey demselben Arario anlegen, welches zwar keinen Zinß traͤgt wenn aber die Tochter 18.

---

Martin Lipenius (with Nathanael Grünberg), Orologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orologia.
