Latin
7
Martin Lipenius, Orologia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe est sylvestris &arborea, ut in specie de Libano &Antilibano constat, nec non de Zalione in qvo arbustum Jud. IX. Saepe graminea &Plantarum feracissima, ut Helicon, Coricus vid. Psalm. CXLVII. v. 8. Saepe aestuosa &sulphurea, unde multae ignium, sulphuris, nitri atque favillarum eructationes existunt, ut in montibus Ignivomis, in Hephaestio Lyciae, Theonochemate Nigritarum, in Lipari, Vesbio &c. Saepe est salsa &nitrosa, ut est mons Altus ad Rossanum in Calabria, qvi salis copiâ dives est, &in Hispania ex mero sale montes sunt, teste Catone Majore apud Gellium l. 2. c. 22. &in Polonia prope Vieliscam, teste OLAO l. 13. c. 5. Saepe pascuosa &herbosa ut ad Agragam, Montem Siciliae optimi alti sunt Eqvi ad Agones Graeciae: &si quae his aliae sint similes. §. 8. Formam MONTIBUS internam aliam dare non possumus, qvam qvae est Terrae: Externa autem ista est aggestio seu eminentia tuberis terrei, longè supra aliam terrae planitiem, aut convallium defluxum eminens. Per hanc enim ab omnibus aliis distingvitur terrae partibus; ab Insulis, Peninsulis; Isthmis, Convallibus, Campis, Sylvis Littoribus Portubus &qvae reliqva sunt. Caeterum qvam variae sint Montium externae figurae, infra §. 14. dicemus. §. 9. FINIS ex parte DEI est partim sumnia Potentiae &Majestatis Divinae declaratio: partim varia Terrae &Mundi exornatio. Faciunt enim multum ad pulchritudinem &decorem Orbis: Conferunt ad aëris salubritatem, ad fertilitatem, fructuum maturitatem, ad frangendos maris impetus &furorem ventorum refrenandum. Sunt qvasi DEI gazophylacia, qvasi furni destillatorii, in qvibus Aurum, gemmae &omnis generis aera recondita sunt: partim declivium irrigatio Plal. CIV, 10. uti ex Monte Giganteo, Albis, Neissa, Sprea, ex Alpibus Rhenus, ex Svevicis jugis Danubius, ex Monte Pinisero Fichtelberg in Palatinatu superiori Moenus, Nabus, Egra &Sala oriuntur. Praeclarè RUPERTUS lib. 1. de Trinit. &Operibus ejus cap. 34. Si terra aequalis ubique jaceret, non levior quam in mari ventorum tempestas in ea regnaret. Nam solet &nunc in locis illis, qvi montibus carent, maximè in Lybia, tempestas non minus quam in Pelago turbare foris deprehensos qvoscunque tam pedites, quam eqvo sedentes.