# Canons of St. Martin 1.1-8

Martin of Braga, Canons of St. Martin, 1.1 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/canons-of-st-martin/1.1

Domno beatissimo atque apostolicae sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nitigisio episcopo vel universo concilio Lucensis ecclesiae Martinus episcopus. Sancti canones qui in partibus Orientis ab antiquis patribus constituti sunt Graeco prius sermone conscripti sunt, postea autem succedenti tempore in Latina lingua translati sunt. Et quia difficile est ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in alteram, simulque et illud accidit, ut in tantis temporibus scriptores aut non intellegentes aut dormitantes multa praetermittant, et propterea in ipsos canones aliqua apud simpliciores videantur obscura, ideo visum est ut cum omni diligentia et ea quae per translatores obscurius dicta sunt et ea quae per scriptores sunt immutata, simplicius et emendatius restaurarem, hoc simul observans, ut illa quae ad episcopos vel universum pertinent clerum una parte conscripti sint, similiter et quae ad laicos pertinent simul sint adunata, ut de quo capitulo aliquis scire voluerit possit celerius invenire. I. De electione episcopi. Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed iudicium sit episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide et in spituali vita edoctus est. II. De ordinando episcopo. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui; sed si hoc aut pro necessitate aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Huius autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertineat episcopum. III. De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta. Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam convocare. Et si quidem omnes concurrerint, melius; si autem hoc difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non venerit praesentiam sui per suas epistolas faciat, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter praeter quod a nobis terminatum est fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta et aliquis contra suam malitiam in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

---

Martin of Braga, Canons of St. Martin. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/capitula.shtml.
