# Canons of St. Martin 1.33-38

Martin of Braga, Canons of St. Martin, 1.33 to 1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/canons-of-st-martin/1.33

XVI. De rebus ecclesiae dispensandis. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore Dei. Participare eum oportet quae necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquid, ut necessitatem nullomodo patiantur secundum sanctum Apostolum dicentem: Victu et tegumento, his contenti sumus. Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit et lucra ecclesiae vel fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio intaminaverit, aut fratribus vel filiis vel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter res laedantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio. Similiter id, si episcopus vel qui cum eo sunt presbyteri aut diacones accusentur, qui ea quae ex reditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt in suos sinus colligunt et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio. XVII. De his qui ex vasis ministerii ecclesiae aliquid vendiderint. Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. In iudicio tamen episcopi dimittendum est sive dignus sit sive indignus in suo recipi gradu, quia multotiens pro hoc ipso quod de sacrosancto altario intaminaverint id cum episcopi potestate dimissum est. XVIII. De synodo facienda. Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provinciae episcopos, ita ut in his conciliis procedant omnes presbyteri, diacones vel hi quorum in concilio causae examinatae ad iustum iudicium perducantur, et si qui manifeste episcopi vel presbyteri aut diacones inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu mitiorem de his placuit dari sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere praeter eos qui sunt metropoles creditae.

---

Martin of Braga, Canons of St. Martin. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/capitula.shtml.
