Latin
1.76 to 1.90
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.76-90
Not analysed yet
Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit sive presbyter sive diaconus et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbyter vel diaconus facere oblationem vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere nec ultra recolligi, sed etiam eos qui ei communicaverint omnes ab ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse deiectum. Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli. XXXVIII. De presbyteris ut in secundas nuptias non vadant. Presbyterem ad secundas nuptias convivam fieri non oportet pro eo quod hi qui ad secundas nuptias veniunt poenitentiam postulant. Quomodo potest presbyter ille esse, qui propter convivium interest tali coniugio? XXXIX. De his qui ad diaconatum eliguntur. Si quis ad ministerium diaconatus eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio et vacet a clero. XL. De eo quod non liceat diaconum non iussum sedere. Non liceat diaconum ante presbyterem sedere nisi cum iussione presbyteri. XLI. De eo quod non liceat quemlibet ministeria tangere. Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho in secretario tangere vasa Dominica. XLII. Ut mulieres in sacrarium non intrent. Non liceat mulieres in secretarium ingredi. XLIII. Si lector alterius viduam duxerit. Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat, aut si forte necessitas sit, subdiaconus fiat, nihil autem supra; similiter et si bigamus fuerit. XLIV. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.