Latin
1.14 to 1.15
Martin of Braga, De correctione rusticorum 1.14-15
Not analysed yet
[13] Pro qua etiam causa, dum vidisset deus miseros homines ita a diabolo et angelis eius malis inludi ut, obliviscentes creatorem suum, pro deo daemones adorarent, misit filium suum, id est sapientiam et verbum suum, ut illos ad cultum veri dei de diaboli errore reduceret. Et quia non poterat divinitas filii dei ab hominibus videri, accepit carnem humanam ex utero Mariae virginis, non ex coniugio viri, sed ex spiritu sancto conceptam. Natus ergo in humanam carnem filius dei, intus latens invisibilis deus, foris autem visibilis homo, praedicavit hominibus: docuit illos, relictis idolis et malis operibus, de potestate diaboli exire et ad cultum creatoris sui reverti. Postquam docuit, voluit pro humano genere mori. Passus est mortem voluntarie, non invitus; crucifixus est a Iudaeis sub iudice Pilato Pontio, qui de Ponto provincia natus illo tempore provinciae Syriae praesidebat; depositus de cruce, positus est in sepulchro; tertia die resurrexit vivus a mortuis, et diebus quadraginta cum duodecim discipulis suis conversatus est, et, ut veram carnem suam resurrexisse monstraret, manducavit post resurrectionem ante discipulos suos. Transactis autem quadraginta diebus, praecepit discipulis suis ut adnuntiarent omnibus gentibus resurrectionem filii dei, et baptizarent eos in nomine patris et filii et spiritus sancti in remissionem peccatorum, et docerent illos qui baptizati fuissent recedere a malis operibus, id est ab idolis, ab homicidiis, a furtis, a periurio, a fornicatione, et quod sibi nollent fieri aliis non facerent. Et postquam haec praecepit, videntibus ipsis discipulis, ascendit in caelum, et ibi sedet ad dexteram patris, et inde in fine istius mundi venturus est cum ipsa carne quam secum levavit in caelis. [14] Cum autem finis mundi istius venerit, omnes gentes et omnis homo qui ex illis primis hominibus, id est ex Adam et Eva, ducit originem omnes resurgent et boni et mali; et omnes ante iudicium Christi venturi sunt, et tunc qui fuerunt in vita sua fideles et boni separantur a malis et intrant in regno dei cum angelis sanctis, et erunt animae illorum cum carne sua in requiem aeternam, numquam amplius morituri, ubi iam nullus illis erit aut labor aut dolor, non tristitia, non famis aut sitis, non calor aut frigus, non tenebrae aut nox, sed, semper laeti, saturi, in luce, in gloria, similes erunt angelis dei, quia iam in illo loco meruerunt intrare unde diabolus cum sibi consentientibus angelis cecidit. Ibi ergo omnes qui fideles deo fuerunt permanent in aeternum. Nam illi qui increduli fuerunt aut non fuerunt baptizati aut certe, si baptizati fuerint, post baptismum suum iterum ad idola et homicidia vel adulteria vel ad periuria et ad alia mala reversi sunt et sine poenitentia sunt defuncti, omnes qui tales fuerint inventi damnantur cum diabolo et cum omnibus daemoniis quos coluerunt et quorum opera fecerunt, et in aeterno igne cum carne sua in inferno mittuntur, ubi ignis ille inextinguibilis in perpetuum vivit, et caro illa iam de resurrectione recepta in aeternum cruciatur gemens. Desiderat iterum mori, ut non sentiat poenas, sed non permittitur mori, ut aeternos perferat cruciatus. Ecce hoc loquitur lex, hoc loquuntur prophetae, haec evangelium Christi, haec apostolus, haec omnis scriptura sancta testatur; quae vobis modo vel pauca ex multis simpliciter diximus. Vestrum est dehinc, filii karissimi, ea quae per nos dicta sunt recordare, et aut bene agendo futuram in regno dei requiem sperare, aut (quod absit!) male agendo futurum in inferno ignem perpetuum expectare. Nam et vita aeterna et mors aeterna in arbitrio hominis posita est. Quod sibi elegerit unusquisque, hoc habebit.