# De ira 1.1-6

Martin of Braga, De ira, 1.1 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/de-ira/1.1

Domno ac beatissimo, mihi desiderantissimo in Christo, Fratri Vittimero Episcopo Martinus Episcopus. [1] Dum simul positi dudum mutuae conlationis adloquio frueremur, illud inter cetera tuae a me diligentia caritatis elicuit, ut de passibilitate irae vel qualitatis eius effectibus brevi tibi aliqua libello digererem. Parui protinus libens, paucisque haec tuo studio de fugienda ira, saltem si id non eveniat, de lenienda disserui. Quidam ex sapientibus iram dixerunt brevem esse insaniam. Aeque enim sui est impotens, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi consiliisque praeclusa, dum vanis agitata causis, ad considerationem iustitiae inhabilis, et ruinae fit simul, superque id quod oppresserit frangitur. De habitu irae. [2] Habitus audax, et minax vultus, tristis frons, et torvus intuitus, faciei aut pallor aut rubor, aestuat ab imis praecordiis sanguis, et colore verso torva ex pulcherrimis foedavit, flagrant et micant oculi, tremunt labra, comprimuntur dentes, crebro et vehementius acto suspirio quatitur pectus, gemitus anxius, et paulo explanato sono sermo est praeceps, rabida vocis eruptio colla distendit, inquietae manus, saepiusque compulsi coactus digitorum, dentes strident, citatus gradus, pulsataque pedibus humus, artus trepidi, et instabili fluctuatione totum concitum corpus, magnas ex se proferens minas, � horribilis ira depravat se atque intumescit, ita ut nescias utrum magis detestabile sit vitium an deforme. Qualem putas intus esse animum, cuius extra imago tam foeda est? Cetera vitia absconduntur et in abdito refugiunt; ira se prodit et in facie exit, quantoque maior est, tanto et manifestius exardescit. Nihil ergo minus quam irasci prudentem decet. De effectibus irae. [3] Ira omnia ex optimo et iustissimo in contrarium mutat. Quemcumque obtinuerit, nullius eum meminisse officii sinit. Da eam patri, inimicus est. Da filio, parricida est. Da matri, noverca est. Da civi, hostis est. Da regi, tyrannus est. Ita nec in proeliis utilis invenitur, quia in temeritatem prona est, et pericula dum inferre vult, non cavet; venitque in aliam potestatem, dum non est in sua. Ira ex proprio libito iudicat, audire non vult, nec patrocinio relinquit locum. Iudicium suum eripi sibi, etiam si pravum sit, non sinit. Amat et tuetur errorem suum, nec vult argui, etiam si oculis manifesta veritas ingeratur. Honestior illi in male coeptis pertinacia quam correctio aestimatur. Quamvis enim vanae illam concitaverint res, perseverare vult, ne videatur sine causa coepisse. Et quod est iniquius, dum retinetur, fit pertinacior et augescit, quasi hoc ipsum graviter irasci iustae irae sit argumentum. Quod si quantum minatur, tantum valuerit, ob hoc ipsum quia terribilis est, amplius est invisa. Si vero sine viribus est, contemptui est magis exposita, derisumque non effugit. Sed periculosius est timeri, tutius despici. Omnes alias passiones ira sibi subditas facit, nullaque est ambitio animi in quam non ira dominetur. Denique avaritiam, pessimum malum minimeque flexibile, ira calcat. Quotiens siquidem iratus animus opes suas adactus spargit? Quotiens magna aestimata pretio insignia proicit? Irae violentia repentina et universa est. Non paulatim procedit, sed dum incipit tota est, nec aliorum vitiorum more sollicitat animos, sed abducit. Cetera vitia inliciunt, ira vero, ut solent flumina procellaeque, praecipitat, nullaque magis urget, sive valet superba, sive frustratur insana. Alia vitia a ratione, ira autem a sanitate desciscit, nam nec repulsa in taedium agitur sui, sed ubi adversarius subtrahitur, morsus suos in semetipsam convertit. Cetera vitia singulos quosque corripiunt, ira autem interdum multos publice invadit. Nam numquam populus universus simul fornicandi cupiditate succensus est; nec in lucrum pecuniae spem suam tota simul civitas misit; nec honoris ambitio gregatim cunctos, sed viritim singulos, occupat. At vero in iram uno saepe agmine curritur catervatim.

---

Martin of Braga, De ira. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/ira.shtml.
