Latin
1.10 to 1.12
Martin of Braga, De ira 1.10-12
Not analysed yet
[7] Quin illud valde in haec illiberale et foedum, cum minimis sordidisque animus exacerbatur in rebus. Si parum agilis fuerit puer, si tepidior aqua poturo porrigitur, si turbatus torus, aut mensa neglectius posita, si musca parum curiose fugata, si manibus servi neglegentius clavis elapsa, �cum hoc non in tuam contumeliam fecit, nec sic ut te offenderet fecit, innocentibus parce. Saepe etiam quam stulte his rebus irascimur, quae iram nostram nec meruerunt, nec sentiunt. Ecquid hac insania dementius, quam bilem in homines collectam, in rebus effundere? Aeger et infelicis valetudinis animus est, quem talium rerum levis aura conturbat. Ubi enim et animum simul et corpus voluptates corruperint, nihil est tolerabile, non quia illa dura, sed quia qui patitur mollis est. Nulla itaque res magis iracundiam alit, quam intemperans et impatiens luxus. Dure ergo tractandus est animus, ut ictum non sentiat nisi gravem. Ad coercionem autem errantium irato castigatore non opus est. Nam cum ira delictum animae sit, non oportet peccantem peccato corrigere. Quod si tantum irascatur sapiens quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi, sed insaniendum est. Furta, fraudes, infitiationes, et si quae sunt alia, omnia ista tam propitius aspicit sapiens quam medicus aegros suos. Numquam itaque iracundia admittenda est, aliquando simulanda. Si segnes audientium animi concitandi sint, aliquando incutiendus est his metus, apud quos non proficit ratio. Quomodo leniatur ira. [8] Haec dicta sunt, ne veniat quis in iram. Quod si iam ira proruperit, maximum illi remedium est morae dilatio. Hoc primum petatur, non ut ignoscat, sed ut iudicet. Si expectaveris, desinet; nec universam illam tentaveris tollere, quia graves habet impetus primos. Tota vincitur, si partibus capiatur; donec quod ex eius imperio erat agendum, ipsi potius iubeamus. Agendum est ergo ut primus eius fervor relanguescat, et caligo quae premit mentem aliquantulum tenuetur. Pugnet autem unusquisque secum, ut si vincere iram non potest, vel celare meminerit. Si exitus illi non datur, signa eius obrui possunt, sed cum magna hoc molestia fit. Cupit enim exilire ira et incendere oculos faciemque mutare, et si paululum illi extra nos eminere licuerit, supra nos est, ut in imo pectoris recessu condatur, feraturque, non ferat. In contrarium ergo omnia eius flectantur indicia, vultus remittatur, vox lenior, gradusque sit lentior, et ita paulatim cum exterioribus interiora formantur. Sicque fit ut etsi aliquis iram tuam intellegat, tamen sentiat nemo. Faciunt ergo nos moderatiores respectus nostri, si consulamus nos. Num tale aliquid et ipsi aliquando commisimus? Num sic erravimus? Expeditne nobis in aliis illa damnare quae effugere ipsi nequivimus? Faciet etiam nos mitiores, si cogitemus quid nobis ille cui irascimur aliquando profuerit; et sic praesens offensa prioribus meritis redimatur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis adlatura sit fama clementiae, quam multos amicos venia fecerit utiles. Nihil gloriosius quam iram amicitia commutare. Irascitur aliquis? Tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab alterutra parte deserta; nisi paria non pugnant. Quod si utrimque certaverit, ira concurritur. Ille est fortior, qui prior retulit pedem. Victus est saepe qui vicit. Percussit te? Recede; nam referiendo et occasionem dabis saepius feriendi et excusationem; postremo cum volueris reverti, non poteris.