# De ira 1.13-14

Martin of Braga, De ira, 1.13 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/de-ira/1.13

[9] Qui irascitur iniurianti se, vitium vitio opponit. Numque non insanire videtur, si quis mulam calcibus petat, aut canem a quo morsus est lancinet? "Sed ista," inquis, "peccare se nesciunt." Eodem loco est quisquis consilio caret. Quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc simile habet, quod omni peccato muta defendit. Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur. Nostram esse causam illius adfingamus, nam facit nos iracundos iniqua nostra aestimatio, quia ea quae volumus facere nolumus pati. Memento etiam quia sapientissimi quique viri multa delinquunt. Quod si etiam prudentissimi viri peccant, cuius error causam non habet ignoscendi? Nemo est tam timidus offensarum qui non illas dum vitat admittat. Aequiore ergo animo fert se contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam in qua non incurrat iniuria. Demus spatium peccanti, quo possit considerare quod fecerit, et ipse se castigabit. "Quid ergo," inquis, "impune ille erit?" Puta velle te, nam non erit; quia non magis gravius adficitur quam qui ad supplicium poenitentiae datur. Respiciendum est deinde ad condicionem rerum humanarum, ut omnium accidentium aequi iudices simus. Iniquus est autem qui commune vitium singulis obicit. Omnes inconsulti atque improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi. Quid levioribus verbis publicum malum abscondo? Omnes mali sumus. Quidquid in alio deprehenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Mali vivimus inter malos. [10] Nunc iam tertio in loco videamus quomodo alienam iram leniamus. Nec enim sani tantum esse volumus, sed sanare. Primam ergo iram alterius non audebimus nostra ratione mulcere. Surda est enim, et amens. Dabimus illi spatium; nam remedia medicorum, non in accessibus infirmitatum, sed in remissionibus prosunt. Quod si tumentes oculos quis tentet inungere, rigentem magis vim incitat commovenda. Sapiens furenti amico omnia ultionis instrumenta occultius removebit, ipseque iracundiam simulabit, ut tamquam auditor doloris et comes plus auctoritatis in consiliis habeat. Moras nectet, et dum maiorem poenam quaerat, praesentem interim differet, et omni arte furori requiem dabit. Quod si tu potentior es, aut pudorem illi cui vix resistis aut metum incuties. Alteri dices, "Indignor nimis, et non invenio dolendi modum, sed expectandum est tempus: dabit poenas. Serva istud animo tuo, et pro mora, cum poteris, reddes." Alteri dices: "Vide ne iracundia tua voluptati sit inimicis." Alteri: "Vide ne magnitudo animi tui et creditum apud plerosque decidat robur." Ita enim abscondet et medicus ferramentum, ut aeger dolorem, dum non sperat, ferat. Nam quaedam non nisi decepta sanantur. Castigare autem irascentem, et ultro irasci, incitare est. Itaque vario modo ira sananda est.

---

Martin of Braga, De ira. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/ira.shtml.
