Latin
1.7 to 1.8
Martin of Braga, De ira 1.7-8
Not analysed yet
[4] In iram primum est non irasci; secundum cito desinere; tertium alienae quoque irae mederi. Primum est ergo ne incidamus in iram. Quod si acciderit, secundum remedium est ne in ira peccemus. Nam sicut in corporum cura alia de conservanda sanitate, alia de restituenda praecepta sunt, alia de medendis morbo correptis; ita aliud est iram cohibere ne insurgat, aliud compescere iam erectam. Sicut enim pars superior et propinqua sideribus nec in nubem constringitur nec in turbinem vertitur, inferiora vero saepius fulminantur; eodem modo sublimis animus quietus semper et in statione tranquilla locatus, omnia infra se premens quibus ira contrahitur, modestus ac venerabilis invenitur. Animus autem qui in negotia multa discurrit et varia tentat, in multis incidit querelis. Alius spem eius fallit, alius differt, alius intercipit, atque ita omnium rerum existit impatiens, et ex levissimis iratur causis, nunc personae, nunc negotio, nunc tempori, nunc loco, nunc sibi. Ut ergo quietus sit animus, non est multarum rerum actu lassandus, nec magnarum et supra vires appetitarum. Facile est enim levia aptare cervicibus et in utramlibet partem sine lapsu transferre. [5] Contra primas ergo causas irae pugnandum est. Causa autem irae opinio est iniuriae, cui non facile est credendum. Nec apertis quidem manifestisque coniectationibus statim est accedendum, quia interdum falsa veri speciem ferunt. Differendum semper est tempus. Dilatus dies aperiet veritatem. Non facile aures criminantibus pateant. Sed hoc humanae naturae vitium suspectum notumque sit nobis, quod ea quae inviti audimus facile credimus et irascimur. Multi enim suspicionibus impelluntur, et ex vultu risuque alieno peiora interpretati innocentibus irascuntur. Plurimum mali credulitas facit. Quamobrem saepe nec audiendum quidem est, atque ex animo tollenda suspicio. Numquam argumentatio deest, et coniecturae irritamenta fallacia. Simplicitate et benigna rerum aestimatione opus est uti. Nihil credere oportet, nisi quod manifeste incurrit in oculos, et quotiens suspicio apparet in animo, credulitas obiurgetur. Haec enim obiurgatio consuetudinem non facile credendi efficiet. Si non vis in iram incidere, ne fueris curiosus. Qui inquirit quid de se dictum sit, et malignos sermones, etiam si secreto dicti sunt, eruit, ipse se inquietat. Dum enim prepetrantur, ad hoc perducuntur, ut videantur iniuriae. Sed in ea perpetratione alia defendenda sunt, alia donanda, alia deridenda, atque ita his modis praevenienda est ira. Multas iniurias transit prudens et plerasque non accipit, quia aut eas nescit aut, si scierit, in ludum eas iocumque convertit. Nam si quereletur, aut falsa suspicando aut levia adgravando, non ira ad illum, sed ipse venit ad iram, quae numquam arcessenda est, sed etiam cum inrepserit refutanda. Magni animi est despicere iniurias. Nam multi leves iniurias in se demisere, dum vindicant. Potius est non agnovisse quam ignovisse iniuriam. Enimvero ille magnus est et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit. Satius siquidem est dissimulare iniuriam quam ulcisci. Potentiorum vero iniuriae non tantum patientia, sed etiam hilari vultu ferendae sunt. Facient iterum, si te passum et se fecisse crediderint. Adeo ergo iniuriam saepe vindicare non expedit, ut nec fateri quidem expediat. Abstinendum itaque ab ira est, sive superior sit, qui lacessit, sive par, sive inferior. Cum superiore contendere furiosum est; cum pari anceps; cum inferiore iam sordidum.