# De trina mersione 1.5-6

Martin of Braga, De trina mersione, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/de-trina-mersione/1.5

[4] Ac per hoc dum quasi vicinitas fugitur Ariana, Sabelliana ignorantibus subrepet pestis, quae, dum sub uno nomine unam solummodo retinet tinctionem, eundem Patrem dicit esse quem Filium et Spiritum Sanctum dicit esse, et eundem Spiritum Sanctum quem Patrem; et dum nullam distinctionem trium personarum in sacramento baptismi monstrat, trium vocabulorum unam sacrilegus confingit esse personam. Nescientes ergo quidam ex Hispanis, sicut scriptum est, neque quae loquuntur, neque de quibus adfirmant , dum vicinitatem, ut diximus, tinctionis fugiunt Arianae, in aliam incauti incidunt pravitatem. Numquid quia Ariani Psalmum, Apostolum, Evangelia, et alia multa ita ut Catholici celebrant, nos errorum vicinitatem fugiendo haec sumus omnia reiecturi? Absit, quia illi, ex nobis ut scriptum est exeuntes, praeter minorationem Deitatis Filii Dei et Spiritus Sancti, cetera ita penes se retinent sicut nos. [5] Hanc ergo rationem quidam, ut diximus, minime praevidentes unam tinctionem fieri voluerunt. Et ut suae praesumptioni auctoritatem aliquam darent, dixerunt hoc pro refugienda Arianorum similitudine ab aliquibus synodis institutum: quod omnino confictum est. Nam neque generalis neque localis ulla synodus de una tinctione aliquando legitur tulisse sententiam. Quod si quis hoc affirmat, ostendat scriptum, vel quibus in locis et a quibus vel quantis patribus hoc decretum sit. Quod si hoc nequeunt demonstrare, teneant a nobis fiducialiter quod et per auctoritatem Romanae sedis est traditum, et Orientalium provinciarum institutio prisca demonstrat, et antiquorum patrum expositionibus, quin etiam officialium sacramentorum documentis, scribitur: ut sicut in uno Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine, quod est unus Deus, unam trium dicimus esse substantiam, ita etiam trium personarum distinctionem per tres proculdubio credentium tinctiones signamus. Haec pro vestrae iussionis impulsu paginali brevitate perstrinxi, postulans ut nostrae apud Dominum fragilitatis memor esse digneris.

---

Martin of Braga, De trina mersione. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/trina.shtml.
